- MENSIS
- MENSISex metior, quasi numerus dierum mensus: vel ex Graeco μὴν, ἀπὸ τῆς Μήνης, i. e. Luna, dictus, inter Numina Gentilium, vide supra Menis: proprie spatium illud est, quô Luna Signiferum percurrit, et eôdem, unde instituit cursum, revertitur: Cui apud Gaderam in Hispania aram sacram fuisse, meminit Aelian. Hist. var. Originem vocis nonnulli quoque ex Hebr. Gap desc: Hebrew vel Gap desc: Hebrew i. e. numeravit, vel Gap desc: Hebrew i. e. Luna, arcessunt: Namque et Hebraei, ut inferius videbitur, post exitum ex Aegypto, ad Lunae cursum Mensem metiri soliti sunt. Hunc cum Anno antiquitus eundem fuisse, qui proin Annus Lunaris dictus, constat: Unde Iovianus Pontanus Uraniae l. 1. de Luna,——— —— Orbibus orbesMutat, agens circum, et parvum cowvertitur annum.Dein bimestris spatiô Annus terminatus est, qualem primum instituêre Aegyptii: qui postea in tres Menses, aliquando in quatuor Annum suum secare in ceperunt, Plut. in Numa. Cares et Acarnanes sex Mensium spatiô eum clausêre, Censorinus de die Natali. c. 19. etc. Atque hi quidem pro summo Numine Lunam habentes, ad eiusdem cursus, Annos suos circumscripsêre, reliquis gentibus caelestium siderum Ducem Solem agnoscentibus: sed nec his par semper in Anno Mensium numerus. Romulus decem in Anno Menses posuit, ob rationes Ovidio Fastorum l. 1 et 3. memoratas: quibus postea Numa duos reliquos addidit, eôdem docente Fastorum l. 1. v. 43.At Numa nec Ianum, nec avitas praeterit umbras,Mensibus antiquis addidit ille duos.Quod tamen alii tribuunt Tarquinio Prisco, vide Georg. Merulam in Orat. pro Q. Ligario. Cumque Principem Mensium fecisset Romulus Martium, in Martis, e quo genitum se credi volebat, honorem: Numa Pomplius, ad naturae ordinem respiciens, cum post Brumam Sol, progrediendi fine factô, convertatur et ad nos se reflectens, quasi de novo cursum suum ordiatur, Ianuarium Anni principium esse voluit. Quemadmodum autem Annus Iovi, sic Menses Iunoni consecrabantur, teste Plut. in Problem. Rom. c. 77. in specie Ianuarius, ut supra videre est, voce Consentes: erantque ex ordinatione Romuli distributi in partes tres, Kalendas, Nonas et Idus. Kalendae primi erant cuiusque Mensis dies: reliqui ad Idus Nonae vocabantur, quarum in quibusdam Mensibus quatuor, in quibusdam sex erant, iuxta versum:Maius sex Nonas October, Iulius et Mars,Quatuor at reliqui.Idus vero in quovis Mense octo, dicebantur dies Nonas sequentes: a quibus qui supererant dies, ad Kalendas Mensis proxime insequentis referebantur. Elegans de XII. Romanorum Mensibus carmen Incerti Auctoris in Anthologia l. 1. c. 91 ita habet:Μὴν ὑπάτων πρῶτος, ὁ δὲ δεύτερος αὔλακα τέμνει,Ο῾ τρίτος Αὐσονίων γενεὴν ἐπὶ μῶλον ἐγείρει,Τέταρτος ἀγγέλλει ῥοδοδάκτυλον εἴαρος ὥρην:Είμὶ ῥόδων γενέτης, καὶ ἐγὼ κρινὰ λευκὰ νομίζω.Οὗτος ἀμαλλοδέτης, τὰ δ᾿ ἐμὰ πτερὰ Νεῖλον ἐγέιρει:Ουτος ἀριςταφύλῳ πεφιλημένος ἔπλετο Βάκχῳ.Τεύχω δ᾿ οἶνον ἐγὼ μελιηδέα χάρμα βροτοῖσι.Δαῖτα φέρω χαριέσσαν ἐς οὔνομα φωτὸς ἑκάςτου,Φορμίζειν δεδάηκα, καὶ ὑπνόωντας ἐγείρειν.Mensis Consulum primus (Ian.) secundus (Febr.) sulcum secat:Tertius (Martius) Ausonium genus ad pugnam excitat.Quartus (Aprilis) annuntiat roseam veris heram.Sum rosarum genitor (Mai.) et ego lilia candida porto. (Iun.)Hic ligat manipulos, (Iul.) et meae alae Nilum exsitant. (Aug)Hic generoso amicus est Baccho, (Sept.)Paro vinum ego dulce g audium hominibus. (Octob.)Convivium fero gratiosum ad nomen hominis cuiusque. (Nov.)Citharâ cantare novi, et dormientes excitare, (December.)Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 4. et seqq. cum Paralipomenis Thom. Dempsteri, et Mensium quemque suô locô. Apud Athenienses, initium Anni olim faciebat Hecatombaeon, Iulionostro respondens: Postea, sub Alexandro M. iussi Annum ordiri die 7. Octobr. Maemacterionem primum habuêre Mensem. Tandem decretô Augusti Caesaris, Annô Iuliano se conformaturi, Elaphebolionem Martio nostro congruentem primo locô posuêre. Et quidem apud illos Mensis, in tria δεχήμερα, seu tres δεκάδας dierum divisus est: quarum prima ἱςτκμένου μηνὸς, h. e. ineuntis ac instantis Mensis; altera μεσοῦντος vel ἐπι δέκα, i. e. medii seu supra decem, postrema φθίνοντος μηνὸς, h. e. praecipitis vel desinentis, dicebatur. Et quoniam Luna mensem incipiebat et finiebat, hinc primus dies Mensis vocabatur Νουμηνία, i. e. Novilunium; trigesimus vero seu ultimus, ἕνη καὶ νέα, i. e. vetus et novus. Quod si mensis dierum 30. non esset, nihil tamen vetabat, quô minus ultimum appellarent etiam, ἕνην: Secundus dein dies post νουμηνίαν, vocabatur δεοτέρα ἱςταμένου, et sic deinceps usque ad decimum diem; post quem dicebant, πρώτη ἐπὶ δέκα, seu πρώτη μεσοῦντος, δευτέρα ἐπὶ δέκα, sicque consequenter, usque ad vicesimum, qui dicebatur, εἰκὰς. Post hunc, ordinem invertebant. et iuxta rationem Lunae sentim deficientis, etiam numerum diminuebant, vocantes diem vigesimum primum, δεκάτην φθίνον τος μηνὸς, decimum praecipitis Mensis, 22. εννάτην, nonum, et sic usque ad diem 30. qui appellabatur τριακὰς seu ἕνη καὶ νέκ. Vide Rulandum de Lingua Attic. l. 2. Plura vero de mensibus Graecorum, apud Petavium in Epiph. p. 138. 139. Casaubon. in Athenaeum p. 931. Petitum Chron. Eclog. Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 2. c. 10. etc. Hebraei primum Menses suos Solis desinivêre cursu, qui proin Menses Solares dicti sunt, quorum quilibet tricenis constabat diebus. Unde praevaluisse dicuntur aquae a 17. die Mensis secundi, Gen c. 7. v. 11. usque ad 17. diem septim: Mensis, Genes. c. 8. v. 4. i. e. per 150, dies, qui efficiunt quinque Menses plenos. Post exitum dein ex Aegypto, Lunae cursu Menses metiri incepêre: qui proin Lunares dicti, modo triginta constabant diebus, et pleni dicebantur, modo viginti solum novem implebant, et appellabantur cavi: Et quia Lunam Sol 11. diebus cursu suô excedit, quovis annô secundo aut tertio Mensis decimus tertius inserebatur, quod cum fiebat, duodecimus Anni Mensis dictus est Adar, decimus tertius vero ac ultimus Veadar. Porro ante captivitatem Babylonicam, non aliis nominibus, quam numeralibus Menses, distinxêre, ut dicerent, Primus, secundus, tertius, etc. postea vero illos appellavêre, Nisan,partim Aprili, partim Martio nostro respondentem, Iiar, Sivan, Thamaz, Ab, Elul, Tisri seu Ethanim, Marchesuan seu Bull, Chislen, Tebeth, Chebeth, Adar et Verader. E' quibus Tisri initium Anni erat, ante egressum ex Aegypto, quod etiam sequentibus temporibus obtinuit, in negotiis civilibus, Annis Sabbathicis, Annis Iubilaeis etc. Post exodum vero, Nisan primus Mensis constitutus est, quod in Festis maioribus perpetuo observatum. Vide Munsterum Kal. Hebr. Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. etc. Apud Italos et Gallos, Menses integros in duas distinctos ac divisos sectiones esse, ex Scriptoribus et Diplomatis medii aevi, i. e. post annum 1000. colligitur: quarum primae, quam vocabant Mensem intrantem, initium sumebant a primo mensis die; alterius, quam Mensem exeuntem, stantem, adstantem, instantem, restantem appellabant, a decimo sextô, diversô tamen utrobique numerandi computandique modô. Nam prior Mensis pars ordine consuetô numerabatur, sumptô a primô eiusdem die principiô, usque ad decimum quintum; quemadmodum Graeci in prima et secunda dierum decade facere consuevêre: altera autem, sumptô ab ultimo Mensis die initiô, ordine retrogradô, non a Kalendis et a primo succedentis mensis, ut apud Latinos; ita ut decimus sextus fuerit ultimus secundae partis, sicut apud Graecos, tertiae decadis primus dies dicebatur, decimus deficientis Mensis. Rollandinus, qui vixit A. C, 1265. in Tr. Notularum seu de Arte Notariae, apud Car. du Fresne. in Glossar. Apud Germanos, hodieqvenonnullis in locis, tripartitae Graecorum divisionis vestigia superesse, notum. Plura de Mensibus eorumque in metiendis umbris ad horas deprehendendas habitâ ratione, ut et aliis huc pertinentibus, vide apud Salmas. ad Solin. passim, p. inprimis 19. 441. 552. 638 etc. ac supra, ubi de compositis ex Graeco Μήν. In Ecclesia Romana Menses Paschales quinam dictifuerint, vide Bernonem Abb. de Missa c. 6. Quotô vero mense post obitum Patris natus infans legitimus habeatur, videbimus infra ubi de Posthumis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.